

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 3: Versus 6
Universitas iniquitatis.Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit.Quae maculat totum corpus.Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quiaconstituitur in membris nostris,una est de membris nostris, nimis propinqua nobis.Inflammat rotam,etc.[BED.]Contaminat totum procursum vitae temporalis, etc., usque ad per caetera membra ad effectum perducere cogit.